- ALEC
- ALECvide infra Halec, it. Muria. Forum captura abundantissima, circa Rugiam insulam olim celebris, postea apud Scanienses increbuit, hinc ad Norvegos, ab his ad Scotiae Angliaeque oras migravit, ubi frequentissima in hunc diem exercetur et Europae quôdam modô sufficit, ex quo artem muriâ hunc piscem condiendi Guil. Buckeldius Belga invenit atque ut durare et longe lateque asportari posset effecit, circa A. C. 1416. De periodo huius piscatus ita Camdenus in Britannia, Haleces Britanniam nostram, non sine divino consilio, numerosis cxaminibus quotannis circumnatant. Circa solstitium aestivum ex alto littora Scaniae petunt, quô tempore quum pinguiores sunt, statim divenduntur. Inde Anglica littora adeunt, et ab Augusto medio ad Novembrem optima et uberrima eorum est captura, a Scarborrough usque ad Tamisis ostium, POstea aliquâ vehementi procellâ in Britannicum mare deferuntur, et in eo ad Christi usque natalitia se piscantibus offerunt; hinc HIberniam utrinque pernatantes in Septentionalem Oceanum, circumnavigatâ Britanniâ, se transferunt et ad Iunium quasi subsistunt. Haec copia effecit, ut Belgis facile concederetur illis in locis piscatus, sicut Seldenus amplius ostendit, qui domnii hhinc Anglorum marini argumentum exstruit, Mari clauso l. 2. c. 21. Alii, vi conventionis, quam titulô Imperii piscatum hunc niti malunt. Vide Ioh. Henr. Boeclerum Dissertat. de Civ. Maritima.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.